![]() |
Loginoder neu registrieren? |
|||||
![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]()
| ||||||
SucheSuchen Sie im kath.net Archiv in über 70000 Artikeln: ![]() ![]() ![]() ![]() Top-15meist-diskutiert
| ![]() De interna amoris veritate8. Oktober 2008 in Latein, keine Lesermeinung Usus rerum conceptioni officientium denuo repudiatur Civitate Vaticana (kath.net/RV) Summus Pontifex Benedictus XVI doctrinam Ecclesiae de usu rerum, quibus procreatio officitur, confirmavit. "Adiuncta" quidem "gravia" exstare, quibus matrimonio coniuncti eo compellerentur, ut nativitas prolium proferetur aut etiam excluderetur. Attamen his in adiunctis eas vias eis adhibendas esse, quae ratione proles natura humana respecta generandi fulciri vocarentur. Cyclo mulieris observato matrimonium christianum totamque sexualem suiipsius ad alium traditionem fieri posse, quin consilio creationis Dei detrimentum afferetur. Usu autem rerum conceptioni officientium "veritatem internam" amoris coniugalis obscurari, Summus Pontifex monuit. Ecclesiae supremus Pastor hoc dixit occasione data salutem dicendi eis, qui conventui a Instituto Pontificio Ioannis Pauli II matrimonii et familiae studiis fovendis parato interfuerunt. Qui post Litteras Encyclicas de humana vita tradenda annis quadraginta ante publicatas de huius temporis quaestionibus Ecclesiae, quae ad eas spectant, collocuti sunt. Benedictus XVI hasce litteras, quae ut "Litterae Encyclicae de usu pilularum evitando" infamatae sunt, "documentum magni momenti" dixit, quippe cum de quodam praecipio principio vocationis coniugalis ageret. Ihnen hat der Artikel gefallen? Bitte helfen Sie kath.net und spenden Sie jetzt via Überweisung oder Kreditkarte/Paypal! ![]() LesermeinungenUm selbst Kommentare verfassen zu können müssen Sie sich bitte einloggen. Für die Kommentiermöglichkeit von kath.net-Artikeln müssen Sie sich bei kathLogin registrieren. Die Kommentare werden von Moderatoren stichprobenartig überprüft und freigeschaltet. Ein Anrecht auf Freischaltung besteht nicht. Ein Kommentar ist auf 1000 Zeichen beschränkt. Die Kommentare geben nicht notwendigerweise die Meinung der Redaktion wieder. | ![]() Mehr zuLatein
| ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() Top-15meist-gelesen
| |||
![]() | ||||||
© 2026 kath.net | Impressum | Datenschutz | ||||||