![]() |
Loginoder neu registrieren? |
|||||
![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() | ||||||
SucheSuchen Sie im kath.net Archiv in über 70000 Artikeln: ![]() ![]() ![]() ![]() Top-15meist-diskutiert
| ![]() 'Humanae vitae' nunc maioris ponderis14. Mai 2008 in Latein, keine Lesermeinung Affirmat Benedictus XVI veritatem in Litteris Encyclicis "Humanae Vitae" doctam immutatam manere et nunc cum maxime maioris ponderis esse. Romae (www.kath.net / RV) Quadraginta ante annos, die namque vicesimo quinto mensis Iulii anni millesimi nongentesimi sexagesimi octavi, Paulus VI Litteras Encyclicas de usu rerum conceptioni directo officientium, quibus titulus sunt "Humanae vitae" publici iuris fecit. Quae tunc et nunc in controversia sunt. In Universtate Studiorum Lateranensi occasione data diei anniversarii, quo eae publici iuris factae sunt, conventus omnium gentium habitus est. Eos qui conventui interfuerant Romanus Pontifex Benedictus XVI recepit alloquendi causa. "Quadraginta annis" inquit "post Litteras Encyclicas publici iuris factas non solum ea quae docent, immuta et vera sunt, sed etiam sapientia demonstratur, qua quaestio tractata est. Nam describunt amorem coniugalem esse integrum et non solum docent corpus ab anima separari. Hic amor necque solum sensibus subicitur saepe volucribus et dubiosis, sed qui eo imbutus est, respicit tum unitatem hominis cum factum, quod matrimonio coniuncti se mutuo tradentes omnia inter eos communicant amorem fidelem et verum despondendo, vere liberae electionis fructum." Adstruit Benedictus XVI veritatem in Litteris Encyclicis "Humanae Vitae" doctam immutatam manere. Ihnen hat der Artikel gefallen? Bitte helfen Sie kath.net und spenden Sie jetzt via Überweisung oder Kreditkarte/Paypal! ![]() LesermeinungenUm selbst Kommentare verfassen zu können müssen Sie sich bitte einloggen. Für die Kommentiermöglichkeit von kath.net-Artikeln müssen Sie sich bei kathLogin registrieren. Die Kommentare werden von Moderatoren stichprobenartig überprüft und freigeschaltet. Ein Anrecht auf Freischaltung besteht nicht. Ein Kommentar ist auf 1000 Zeichen beschränkt. Die Kommentare geben nicht notwendigerweise die Meinung der Redaktion wieder. | ![]() Mehr zuLatein
| ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() ![]() Top-15meist-gelesen
| |||
![]() | ||||||
© 2025 kath.net | Impressum | Datenschutz |