Summus Pontifex "Humanae vitae" iterum laudavit

21. Mai 2008 in Latein


Romanus Pontifex Benedictus XVI paucis diebus ad familiam tuendam iterum enixe adhortatus est.


Civitate Vaticana (www.kath.net / RV) Summus Pontifex Benedictus XVI paucis diebus ad familiam tuendam iterum enixe adhortatus est, dum in Civitate Vaticana consociationes catholicarum familiarum, quae ex diversis partibus Europae advenerant, recipit. In allocutione mentionem quoque fecit de Litteris Encyclicis Papae Pauli VI, quae anno millesimo nongentesimo sexagesimo octavo publici iuris factae sunt et in disceptatione versantur.

Eas "fortiter adversatas esse motibus cultus humanitatisque praevalentium atque firmiter bonitatem amoris coniugalis ab amore suiipsius liberi vitaeque aperti extulisse". De vetito rebus conceptioni directo offerentibus utendi Benedictus XVI perinde ac in allocutione sua prima de "Humanae vitae" duobus hebdomadibus habita non locutus est.



© 2008 www.kath.net