'Humanae vitae' nunc maioris ponderis

14. Mai 2008 in Latein


Affirmat Benedictus XVI veritatem in Litteris Encyclicis "Humanae Vitae" doctam immutatam manere et nunc cum maxime maioris ponderis esse.


Romae (www.kath.net / RV) Quadraginta ante annos, die namque vicesimo quinto mensis Iulii anni millesimi nongentesimi sexagesimi octavi, Paulus VI Litteras Encyclicas de usu rerum conceptioni directo officientium, quibus titulus sunt "Humanae vitae" publici iuris fecit. Quae tunc et nunc in controversia sunt.

In Universtate Studiorum Lateranensi occasione data diei anniversarii, quo eae publici iuris factae sunt, conventus omnium gentium habitus est. Eos qui conventui interfuerant Romanus Pontifex Benedictus XVI recepit alloquendi causa.

"Quadraginta annis" inquit "post Litteras Encyclicas publici iuris factas non solum ea quae docent, immuta et vera sunt, sed etiam sapientia demonstratur, qua quaestio tractata est. Nam describunt amorem coniugalem esse integrum et non solum docent corpus ab anima separari. Hic amor necque solum sensibus subicitur saepe volucribus et dubiosis, sed qui eo imbutus est, respicit tum unitatem hominis cum factum, quod matrimonio coniuncti se mutuo tradentes omnia inter eos communicant amorem fidelem et verum despondendo, vere liberae electionis fructum." Adstruit Benedictus XVI veritatem in Litteris Encyclicis "Humanae Vitae" doctam immutatam manere.


© 2008 www.kath.net