De sermonibus Sancti Augustini nuperrime inventis

28. März 2008 in Latein


Sancti patris ecclesiae Augustini sermones sex, qui usque ad hunc diem fuerant ignoti, nuper in bibliotheca universitatis Erfordiae inventi sunt


Erfordiae (www.kath.net) Sancti patris ecclesiae Augustini sermones sex, qui usque ad hunc diem fuerant ignoti, nuper in bibliotheca universitatis Erfordiae inventi sunt. Augustinus episcopus civitatis Hipponensis fuit, quo loco in Africa septemtrionali sito anno fere quadringentesimo tricesimo mortuus est.

Vindobonensibus litterarum antiquarum peritis Isabellae Schiller, Dorotheae Weber, Clementi Weidmann contigit, ut quattuor sermones omnino incompertos et duos partim tantum notos Augustini esse cognoscerent. Hunc codicem manu scriptum octingentis annis ante in Anglia conscriptum esse verisimile est.

Quorum sermonum tres sunt de eleemosynis dandis, duo de martyribus Perpetua, Felicitate Cyprianoque episcopo Carthaginiensi venerandis, unus autem de vera resurrectione mortuorum credenda.

Sermones primus quintus sextusque in volumine centesimo vicesimo primo ephemeridis illius, quae Studia Vindobonensia inscripta est, brevi foras dabuntur.


© 2008 www.kath.net