27. Dezember 2007 in Latein
Summus Pontifex: Causae canonizationis non imperite inscienterque peragendae sunt
Vatikan (kath.net/RV)
Adhortatus est Summus Pontifex Benedictus XVI postulatores colloquendi causa receptos, quorum est his in causis investigationes peragere, ad causas beatificationis canonizationisque magna cum cura ac diligentia peragendas, quibus in memoriam reduxit proximo decem annorum spatio numerum eorum, qui pietatis et culturae causa a Sanctis "Ecclesiam ipsam" monstrantibus eamque "fide dignam" reddentibus commoveantur, accrevisse. "Sancti", inquit, "alios sanctitate sua trahere solent hominibus huius temporis quaerentibus responsa reddentes. Est ergo necessitas et ecclesiastica et socialis nova semper exempla sanctitatis proponere, quo fit, ut pretium operae praesertim sit investigatio eorum, qui in causis Servorum Dei beatificationis et canonizationis muneribus funguntur. Quorum qualiscumque in munere investigandi explendo sit pars, eorum maximum est veritatem detegere. Proinde iam in causa ab ordinario dioecesis instituta facta non tantum faventia, sed etiam non faventia cum diligentia afferenda sunt. Mirum non est rem ab opinionis arbitrio seiunctam integritatemque iudicii in prima parte investigationis observatas in "positionibus" quoque conficiendis, quae in secunda causae parte in Sacra Congregatione pro Causis Sanctorum peraguntur, observandas esse."
© 2007 www.kath.net