27. Dezember 2007 in Latein
Ex Civitate Vaticana/Gallia: Quod Sarkozy de christinismo, islamismo et Turcia dixit
Vaticana (kath.net/RadioVatikan)
Nicolaus Sarkozy ius separationis rei publicae et Ecclesiae mutare deliberat. Rei publicae Gallicae praeses, postquam Publicum catholici nominis Parens Benedictum XVI primum convenit, societati religione opus esse confirmavit. Interrogatus a quodam diurnario Stationis Radiophonicae Vaticanae Sarkozy explicavit "Laicismum positivum", cui faveat, cuique ius dare fidem, dum vivat, profitendi aliisque tradendi. Dixit esse ius loquendi religionibus rei publicae ordinem saecularem faventis concedendum christianosque publice loqui esse confirmandos. Solus percontatus a quibusdam diurnariis tam Stationis Radiophonicae Vaticanae quam actorum diurnorum, quae Italice "Osservatore Romano" appellantur, Sarkozy de quaestionibus negotia extera cum Galliae tum Europae respicientibus locutus est. Quod ad Turciam et negotia eo in Unionem Europaem admittendo attinet, explicavit: "Non quidem cum diurnariis commercii curator Sanctae Sedis sum, sed hac de re locuti sumus: Quod ad descriptionem terrarum spectat, non dubitandum est quin Turcia ad Europam non pertineat, cum in Asia Minore sita sit. Attamen ea cum aliis arte coniungi debet. Pactionem volo sodalitatis cum Turcia et Europa factam, non autem admissionem. Censeo eam, cum non sit europaea, in Europa non fore oportere."
© 2007 www.kath.net