Novus congregationis praefectus

17. Dezember 2008 in Latein


Cardinalis Antonio Canizares Llovera anno millesimo nongentesimo quadragesimo quinto natus archidiocesi Toletanae praefuit.


Civitate Vaticana (kath.net/RV) Cardinalis natione Hispanica, Antonius Canizares Llovera nomine, a Summo Pontifice Benedicto XVI praefectus Congregationis Pontificiae pro Culto Divino et Disciplina Sacramentorum nominatus est. Cardinalis Hispanicus succedit in locum Francisci Cardinalis Arinze, natione Nigeriani, qui huic Congregationi ab anno bis millesimo secundo praefuerat.

Canizares Llovera, die decimo quinto mensis Octobris anno millesimo nongentesimo quadragesimo quinto in loco natus est, qui vulgo Utiel vocatur et prope Valentiam situs est, ab anno bis millesimo secundo archidiocesi Toletanae praefuit.

Non est ei quaedam in disciplina sacrae liturgiae peculiaris formatio, ab annis vero membrum est Commissionis, quae "Ecclesia Dei" appellatur, cuius est omnia, quae ad liturgiam iuxta "usum extraordinarium" anni millesimi nongentesimi sexagesimi secundi celebrandam pertinent, prospicere.


© 2008 www.kath.net