zurück - Artikel auf http://www.kath.net/news/26622

05 Mai 2010, 12:18
De linteamine Sepulcri Christi

Summus Pontifex: Sepulcri linteamen Augustae Taurinorum monstratum in memoriam redigere Iesum Christum resurrexisse seque nos omnes in amore eius coniungi velle.
Augustae Taurinorum (kath.net/RV) Neclecto caelo, in quo nubes supra aream Sancti Caroli Augustae Taurinorum sitam coguntur, homines arte iuncti coadunati erant, ut Papam Benedictum XVI salutarent, qui hoc die Solis advenerat linteamen sepulcri cultum.

Sancta Missa in area maxima oppidi dum celebratur, Summus Pontifex "linteamen Sepulci Christi" iam memoravit, ante quod tempore postmeridiano diei Solis meditaturus erat. Linteamen in memoriam redigere Iesum Christum resurrexisse seque nos omnes in amore eius coniungi velle.

"In eo", inquit, "speculo simili nostros dolores in passione Christi contemplamur. Passio Christi. Passio hominis. Quapropter ipsum est signum spei: Christus crucem suscepit, ut malum abstineretur, ut paesentiremus Pascha praecipi illud temporis momentum, quo omnis lacrima abstergetur, nec mors nec passio erunt nec clamor nec dolor. ...

Primum vere novum a Deo factum resurrectio est Iesu, gloria eius caelestis. Initium est, quod novae sequuntur res, quarum nos quoque partes habemus. "Novae res" mundus est plenus gaudii, in quo non est passio nec controversia nec odium, in quo omnis passio superata est, ubi tantum amor est ex Deo ortus et omnia mutans."