zurück - Artikel auf http://www.kath.net/news/26119

24 März 2010, 15:46
Commissio causam 'Medjugorje' investigat

Haec commissio prudenter cauteque investigabit et facta probataque investigationis Congregationi de Doctrina fidei afferet.
Civitate Vaticana (kath.net/RV) Camillo Cardinali Ruini praeside in Congregatione de Doctrina Fidei commissio internationalis veritati causae „Medjugorje“ investigandae constituta est. Hoc die Mercurii in aula Sedis Apostolicae diurnariis edocendis notum factum est.

Haec commissio prudenter cauteque investigabit et facta probataque investigationis Congregationi afferet. De tempore fineque in aula diurnariis edocendis nihil palam factum est. Illo loco Maria a die vicesimo quarto anni millesimi octogentesimi primi apparuisse dicitur. Ea, quae iam adulta Mariam vidisse asserit, explicavit apparitiones saepissime pergere.