zurück - Artikel auf http://www.kath.net/news/21033

08 Oktober 2008, 17:02
'Mundus sine Deo perturbatus'

Summus Pontifex Synodum Episcoporum aperuit.

Civitate Vaticana (kath.net/RV) Die Dominica Benedictus XVI Synodum Episcoporum de Sacris Scripturis aperuit. Primum apertio non in Basilica Vaticana, sed in Basilica Sancti Pauli extra muros sita celebrata est.

Duodecima Synodus congregata in coetum generalem usque ad XXVI diem mensis Octobris celebrabitur. Cui intersunt ducenti quinquaginta episcopi diveris ex orbis regionibus selecti necnon plus quam centum periti observatoresque.

In homilia in basilica habita Papa monuit mundum sine Deo "dividi perturbarique".