zurück - Artikel auf http://www.kath.net/news/20081

11 Juni 2008, 19:11
Benedictus XVI Ioannem XXIII laudavit

Romanus Pontifex instaurationes praedecessoris sui Ioannis XXIII, ante quadraginta annos vita decessi, laude dignatus est.


Civitate Vaticana (www.kath.net / RV) Die Mercurii Papa, dum pietatis causa peregrinatores in area Petriana alloquendi causa recipit, dixit ab Concilio Vaticano Secundo (ab anno nongentesimo sexagesimo secundo usque ad annum nongentesimum sexagesimum quintum celebrato) a Ioanne XXIII Romano Pontifice convocato renovationem Ecclesiae, eius structurarum et liturgiae initium cepisse.

Renovationem in Ecclesia tertii millennii fructus affere debere, Benedictus XVI affirmavit pietatis causa peregrinatoribus Polonicis salutem dicens.

Ioannes XXIII, qui in loco, vulgo "Sotto il Monte" appellato, prope Bergomum sito, die vicesimo quinto mensis Novembris anni millesimi octogentesimi primi, nomine civili Angelus Ioseph Roncalli, natus est, munere Succesoris Petri ab anno millesimo nongentesimo quinquagesimo octavo usque ad annum millesimum nongentesimo sexagesimum tertium functus est.

A christifidelibus Italicis ut "Papa amoris plenus" colatus anno bis millesimo a Romano Pontifice Ioanne Paulo II in beatorum numerum relatus est.