zurück - Artikel auf http://www.kath.net/news/19967

30 Mai 2008, 12:45
DECRETUM CONGREGATIONIS DE CULTU DIVINO ET DISCIPLINA SACRAMENTORUM

Decretum quo facultas peculiaris de celebratione Conversionis Sancti Pauli apostoli
Vaticano (kath.net)
DECRETUM in anno iubilari, quo bismillesimum anniversarium ortus eius recolitur, datur.

Sanctum Paulum, apostolum, qui, iam persecutor, Evangelium Christi ad gentes, uti veritatis in universo mundo praeco, omni studio et ope nuntiavit atque omnium christianorum unitati ac concordiae fovendae strenuam dedit operam, christifideles peculiari necnon assiduo cultu prosecuti sunt et adhuc prosequuntur, praesertim hoc vertente anno, quo bismillesimum anniversarium ortus eius recolitur, quemque Summus Pontifex Benedictus XVI iubilarem constituere voluit.

Proinde, vigore facultatum huic Congregationi a Summo Pontifice BENEDICTO XVI tributarum, conceditur, ut, indole extraordinaria occasionis perpensa, venturo die 25 ianuarii anno 2009, quae Dominica III «per annum» occurret, in singulis ecclesiis una tantum Missa iuxta formularium In conversione Sancti Pauli, apostoli, ut in Missali Romano exstat, celebrari possit. Hoc in casu lectio altera Missae e Lectionario Romano pro Dominica III «per annum» sumitur atque symbolum seu professio fidei dicitur.

Quae gratia, de speciali Summi Pontificis mandato, solummodo in anno 2009 vigeat.

Contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Ex aedibus Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, die 25 mensis ianuarii anno 2008, in festo Conversionis Sancti Pauli, apostoli.

Franciscus Card. Arinze
Praefectus

Albertus Malcolmus Ranjith
Archiepiscopus a Secretis