zurück - Artikel auf http://www.kath.net/news/18693

09 Januar 2008, 08:41
Ex electione Mariae, ut Mater fiat Divini Salvatoris

Maria quoque Mater Ecclesiae est
Vatikan (kath.net/RV)
Virginem Mariam esse "Matrem Ecclesiae", quae simul nostra esset mater, Benedictus XVI, Summus christianae religionis Interpres, in prima novi anni audientia generalis in Aula Pauli VI celebrata praedicavit septem milia pietatis causa peregrinatorum de sollemnitate Sanctae Dei Genetricis Mariae, quam Ecclesia Catholica primo die novi anni celebrat, alloquens. Patres Concilii Epheseni anno centesimo quarto tricesimo uno Matrem Christi titolo "Deiparae" ornari declaraverunt. Benedictus XVI autem docuit Deum Mariam hoc licet titulo singulariter exaltatam ab hominibus amovere non voluisse. "Ex electione Mariae, ut Mater fiat Divini Salvatoris, aliae consequuntur virtutes donaque, quibus anteponitur, sicut eius conceptio immaculata eiusque in caelum assumptio, quibus Deus eam fulgere voluit. Maria, Deipara cum sit, mysterio et Christi et Ecclesiae insimul inseparabiliter iuncta cum nobis omnibus coniungitur. Christus in cruce pendens maternum eius amorem sicut Ioanni nobis quoque concredidit vocatis, ut Mariam assumeremus eam in nostra accipientes. Cuiusque ergo christiani ad vitam pertinet Maria, quae tutos ad Filium nos ducit piosque nos esse discipulos Iesu adiuvat."