zurück - Artikel auf http://www.kath.net/news/18692

09 Januar 2008, 08:39
Litteras Apostolicas 'Summorum Pontificum' motu proprio

De documento Litteras Apostolicas "Summorum Pontificum" motu proprio datas declarando
Vatikan (kath.net/RV)
Curia Romana mox documentum publici iuris faciet, quod Litteras Apostolicas "Summorum Pontificum" motu proprio datas sequetur. Hoc Tarcisius Cardinalis Bertone cuidam percontatori commentarii hebdomadalis picturis exornati "Familia Cristiana" vulgo appellati dixit explicans Pontificiam Commissionem, cui nomen est "Ecclesia Dei", novo in documento rationes normas Litterarum Apostolicarum "Summorum Pontificum" motu proprio datarum exsequendi declaraturam fore. Adiunxit Cardinalis Bertone hoc Litteras Apostolicas declarans documentum necessarium esse, cum post Litteras Apostolicas "Summorum Pontificum" motu proprio datas publici iuris factas obscuritas quaestionesque in eis exsequendis exortae sint. Eum puta errore captari, qui dixerit Summum Pontificem in animo habere, ut Ordo Missae post Concilium Vaticanum Secundum introductus tollendus Ususque extraordinarius Ritus Romani tamquam solus validus concedendus sit.