19 Dezember 2007, 17:11
Quid prodest dies Natalis nisi credimus?
 
Legionaere
 
WEITERE ARTIKEL ZUM THEMA 'Generalaudienz'
Quae Beatissmus Pater Benedictus XVI in audientia generali die Mercurii huius hebdomadis celebrata viatoribus germanica lingua utentibus dixerit:

Romae (www.kath.net) Supremis ante festum diebus omnes nos ad diem natalem Christi itentius agendum praeparamus. Praeclaris etiam Ecclesiae liturgiae verbis ad magnum incarnationis Dei mysterium celebrandum perducimur. Quibus in verbis etiam antiphonae illae numerantur, quae invocatione "o" inchoantur.

Werbung
syrien2

Quibus invocationibus nonnulla nomina insunt, quae in Vetere Testamento Messiae attribuuntur et quibus valde eluceat, quantopere Dei populus Christum expectet: O Sapientia, quae ex ore Altissimi prodiisti; o Adonai et dux domus Israel; o Radix Jesse; o clavis David; o Oriens; o Rex Gentium; o Emmanuel – Deus nobiscum. Ex Evangelio autem nobis affertur, quod clamantes desideravimus: "Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis."

Nostri temporis hominibus aliquando difficile est intellegere, quemadmodum hoc salutis mysterium, per quod res maxime geritur, ad ipsos attineat. At quid prodest diem Natalem celebrare, nisi credimus atque confitemur Deum hominem factum esse in puerulo Betlehem nato?

Itaque nos Christiani his ipsis diebus veritatem fidei nostrae fortiter nuntiemus hominibusque, quibuscum vivimus, Bonum Nuntium Evangelii afferamus.

Sincere et ex corde omnes germanicae linguae viatores visitatoresque salvere iubeo. Simul et iis salutem dico, qui in hebdomada per stationem radiophonicam vel televisionis nobis coniunguntur.

Quod dies Natalis appropinquat, Christum profundius cognoscamus atque tendamus, quo magis et Christum et nos invicem amemus. Deus homo factus bendictione Sua vos comitetur atque confirmet!

Übersetzung aus dem Deutschen: Maria Cavagno

Ihnen hat der Artikel gefallen?
Bitte helfen Sie kath.net und spenden Sie jetzt via Überweisung auf ein Konto in Ö, D oder der CH oder via Kreditkarte/Paypal!










Lesermeinungen zu diesem Artikel anzeigen und Kommentar schreiben


 
App play store iTunes app store Jetzt kostenlos herunterladen! mehr Infos Instagram
meist kommentierte Artikel

Eine moralische Pflicht zum 'Kirchenaustritt'? (254)

Nach der Vollversammlung der DBK: Deutscher Katholizismus am Abgrund? (64)

Der Abschied von der Moral (56)

Nicht richten, nicht verurteilen, immer geben und großherzig sein! (44)

Vatikankommission: Keine Beweise für weibliche Diakone (44)

"So eine Gesinnungsterrror gab es wohl zuletzt in der Nazizeit" (42)

Über die Fragestellung eines häretischen Papstes (42)

„DBK betreibt abscheulichen Missbrauch mit dem Missbrauch“ (38)

Umweltschutz mutiert immer erkennbarer zur Ersatzreligion (38)

Solidarität mit Muslimen - Schweigen bei Anschlägen auf Christen? (32)

„Mich stört ganz besonders eine Aussage“ (32)

Gretas Fragen und die Gretchen-Frage (31)

Deutscher Theologe meint: Liturgie begünstige Missbrauch in der Kirche (30)

'Synodaler Weg' - Es gab Stimmenthaltungen! (28)

„Können wir akzeptieren, dass sich Bischofskonferenzen widersprechen?“ (23)